Cum philosophus clarissimus Gadamer quid rei
inesset, ubi musicus modos ab alio compositos in scaena
reddit,perscrutaretur, haec cum solemniis ac feriis
abs re non visus est conferre. In utrique sane nova simul atque
usitata fiunt ac competunt. Quia ut vetera opera in
musica novantur ex novis simphoniacis productis ac diversis
versionibus, sic feriae et solemnia
aliquantulum variantur quottanis ita, ut gaudii
aliquod capiamus in eis et illuc redeamus. Nam variatio, ut
aiunt, delectat.
Eodem pertinet, ut mea fert opinio, quod singulis
annis intersimus seminario a consociatione culturaclasica.com instructo. Apud eos ordo rerum agendarum, ut verum confitear, parum
mutari solet, videlicet duae orationes Latine habitae, aliae Hispanice
prolatae, fabula in scaenam producta, perlustratio parietinarum,
cena elegans eis qui deliciis culinariis indulgere
velint, sessiunculae quaedam divisis in greges
minores magistris, et alia.
Haec est vere quasi adumbratio rerum quae in
eorum conventibus usu veniunt. Attamen non quia
haec iterantur, ideo nosmet taedio afficimur. Quem, me
hercle, Aloisium Miraglia, auscultare taedebit? Immo quo
magis eius auditores fuimus, eo minus temperare possumus quin
eum nova oratione audita suscipiamus et quasi in caelum eius facundiam
necnon suam humanitatem, quam crebro abunde experti
sumus, extollamus. Quod iampridem, ut ita dicam,
in fide Culturae Classicae maneat nihil nisi
eius animi magnitudo atque sua caritas erga
nos denotat.
Sed ne quis me ligna in silvas conferre dicat, Aloisium laudare
desinam. Sed antea eos pueros omittere nolo, alius Alfonso puer
XII annorum, alii autem paucis annis
natu maiores eo, qui etiam una cum
Aloisio coram tot magistris sine ullo negotio verba
Latine fecerunt.
Venio ad alia. Ana Ovando, sermonis Graeci
magistra accuratissimam acroasim
imaginibus fuse vestitam ornatamque pulchre habuit.
Quod autem ad nova conventus nostri attinet, doctissimus Rutgarius
Niehl, qui olim discipulus Michaelis de Albrecht ac Reginaldi Foster
fuit, mirum in modum adtulit exemplum rationis secundum
magistrum Claudii Fievet docendi
"audio-oralis". Magister locum Latinum enodat tum
oris ope addendo verba similia tum delineando imagines in
tabula. Plurimum profuit ac delectati sumus. Noster
Ansgarius edidit foras pelliculam de Rutgario contionante
Demum, ut finem faciam, ac multa agitare
dignissima dictu praetermittam nam longior quam volui fui, ne
putemus in irritum Culturae Classicae inceptum cadere addendum est,
quod etsi ratio agendi in conventibus similima manet,
longe meliores tamen magistri hinc rediverunt, nam primis
annis multi magistri persequi orationes Latinas vix valebant
ac rarissimi Latine confabulabamur. Nunc ex auxilio
Orwergianorum librorum ab ipsis editorum plerique magistri fere
omnes orationes Latinas exsequuntur. Insuper magistrorum numerus
qui scholis aut alias garrire aut loqui sermone
Latino audet in dies crescit. Antonio et Emilio, et aliis
eorum sociis gratiae sunt agendae plurimae. Anno proximo,
ut nobis est mos, redibimus. Avemus.
Paulus Villaoslada (Circulus Latinus Matritensis)
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Escriba su comentario.