Nonis Martiis, Veneris die
hora 5:30pm habebit orationem Latine Catharina Ochman, Polona, quae litteris
Latinis et rationibus linguas docendi studet. Gradum doctoralem anno MMXI in
Universitate Vratislaviensi adepta est, dissertatione c.i. "A Commentary
on Book III of the Attic Nights of Aulus Gellius" conscripta. Litteras et
sermonem Latinum eadem in Universitate docet. Est quoque adiutrix editorum
periodici q.i. "Eos. Commentarii Societatis Philologae Polonorum".
Denique eiusdem Societatis collegio ab epistulis est.
Oratio: “Sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis,
sive aliud rhetori, aliud censori esse concessum” (A. Gellii Noctium atticarum lib. I cap. VI)
In Noctium Atticarum libri I capitulo VI citat Aulus Gellius verba ex oratione prisca a censore ad senatum de uxoribus ducendis habita, necnon virorum doctorum opiniones, quibus argumenta ab oratore usurpata aut ut non satis callide excogitata reprehenduntur, aut ut vera et honesta et viro probo digna laudantur. Propositum meum est, ut capitulum Gellianum, quod non solum congressus nostri titulo optime quadrat, sed etiam festive Latineque conscriptum sit, una relegamus et, brevi commentariolo praebito, recte intellegere conemur.
No hay comentarios:
Publicar un comentario